monumenta.ch > Plinius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 49
{XVI} si quis alterutris capita demat prius quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus. tempore procedente instillant cibos atque incubant, tum maxime murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gratia necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis, quae singulos cingunt, ovorum modo universum agmen emergat. spectatum hoc Romae consularis cuiusdam suburbano, alvis cornu lanternae tralucido factis.